- GRANDE Sophos
- GRANDE Sophosacclamatio usitata olim, quâ Oratori vel Poetae ab Auditoribus applaudebatur: Σοφῶς, θείως, μεγάλως, Pulchre, bene, recte! Euge, belle! Facete, laute, lepide, nihil supra. Hor. de Arte Poet. v. 428.—— Clamabat enim, pulchre, bene, recte.Sidon. Apollin. l. 1. ad Sophos meum etc. Iungebatur ei nonnumquam basiorum iactatio. Unde Mart. l. 1. Epigr. 4. cuius Epigraphe ad librum suum.Audieris cum Grande Sophos, dum basia captas etc.Hanc nonnulli ex Romanis poetis magno mercabantur, ut viderentur eruditi; mercede proin conducebant auditores ac laudatores carminum suorum, qui illud Grande sophos large ingeminarent, Idem l. 6. Epigr. 48. cuius Epigraphe in Pomponium.Quod tam Grande Sophos clamat tibi turba togata,Non tu, Pomponi, cena discrta tua est.Horat. l. 1. Ep. 19. v. 37.Non ego ventosae plebis suffragia venorImpensis cenarum et tritae munere vestis:Hinc phrasis orta: Frangere subsellia, de poeta, cuius carmen tanto plausu exceptum est, ut acclamationis violentiâ etiam subsellia rumperentur. Quemadmodum Sidon. Aplllin. l. 5. Ep. ad Sapand. ait: Hunc olim perorantem et Rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam patriciam ascivit. Simili Graecorum loquendi modo utitur Polyb. l. 1. Κατεῤῥήγνυτο πᾶς ὁ τόπος ὑπὸ τȏυ κρότου καὶ τῆς κραυγῆς etc. Vide infra Sophos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.